Charter Document - 01740038
Charter Number: | 01740038 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartulary of the Hospital of St. Mary the Virgin [Newcastle] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1268 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus [] Ricardus filius Ricardi filii Willelmi de Novo Castro Salutem in domino Noverit universitas vestra me vendidisse resignasse et omnino quietum clamasse pro me et heredibus meis de corpore mea progredientibus fratribus Hospitalis beate Marie in Westgate totum jus [] in toto illo mesuagio cum pertinenciis in Westgate quod jacet inter terram que quondam fuit Willelmi Sampsonis ex parte aquilonari et terram que fuit Gilberti Lang[] ex parte australi Habendum et tenendum dictis fratribus et suis successoribus imperpetuum libere [] pro quadam summa peccunie quam fratres antedicti pre manibus in mea necessitate michi pacaverunt Ad majorem vero hujus vendicionis mee et quiete clamacionis securitatem totam illam domum meam cum pertinenciis predicte terre ex parte aquilonari proximo adjacentem que quidem domus quondam fuit Ricardi de Hexteldeham predictis fratribus in plegiagium concessi et posui Nec liceat me vel aliquem heredum meorum de corpore meo progredientem aliquo tempore hanc meam vendicionem et quietam clamacionem revocare vel contraire Ita tamen quod si in aliquam religionem sub habitu religioso intrare voluerim bene licebit me de predicta domo mea cum pertinenciis ut dictum est in plegiagio posita pro voluntate mea disponere secundum quod melius michi viderim expedire Volo eciam quod cum ad etatem plenariam pervenerim quod per assensum fratrum antedictorum presens scriptum penes me remaneat ita quod per renovatum scriptum meum sine plegiagio et sine alicujus terre mee obligacione confectum in plena curia tactis sacrosanctis Evangeliis concedam hanc meam vendicionem et quietam clamacionem predictis fratribus firmam et stabilem esse imperpetuum In cujus rei [] Hiis testibus Thoma de Carliolo tunc maiore Roberto de Mitforde Henrico dicto Scote Johanne Flandrensi Henrico de Burneton tunc ballivis Henrico de Karliolo Nicholao dicto Scot Magistro Roberto de Hamton Johanne Seyntmarys Adam de Blakden Thoma de Merchingley Johanne Godric Rogero modoc et multis aliis