Charter Document - 01730121

Charter Document - 01730121


Charter Number: 01730121
Cartulary Title: The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1292
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

PATEAT uniuersis per presentes quod ego R[obertus] de Holand concessi et hac presenti carta mea confirmaui Abbati de Stanl[] et eiusdem Loci conuentui liberum introitum et exitum cum bigis et plaustris carucis et alijs sibi necessarijs ad terram suam iuxta Longelegh in Samlesbury et ad grangiam suam edificand[] ubi antiqua grangia solebat esse per visum meum et ordinationem meam in tempore autumpnali et in alio tempore opportuno Et in tempore estatis concessi eisdem liberum passagium cum equis et hominibus sine impedimento mei vel alicuius nomine meo Ita tamen quod predicti Abbas et conuentus eiusdem Loci nullum ius seu libertatem occasione istius concessionis in dicta villa de Samlesbury exigere poterunt vel vendicare Et ego dictus Robertus omnia predicta sicut predictum est predictis Abbati et conuentui contra omnes homines quamdiu vixero warantizabo In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hijs testibus Johanne de Euias Willelmo de Baldreston Henrico de eadem Ad[] de Osbaldeston Henr[ico] Banastre Will[elm]o de Leuer et alijs Dat[] apud Lanc[] die mercurij prox[] post festum sancti Marie Magdalene anno regni Regis Edwardi vicesimo

Source (click image below to view full size)