Charter Document - 01730029
Charter Number: | 01730029 |
---|---|
Cartulary Title: | The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1279 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
AD proximum comitatum Cestrie post natiuitatem beati Joh[ann]is Bapt[ist]e anno domini mcclxx nono facta fuit hec finalis concordia coram dominis Guncelino de Badelismere tunc Justic[] Cestrie Uriano de Sancto Petro Will[elm]o de Venables Hug[] de Dutton Patricio de Haselwall Rog[er]o de Douneuille Philippo de Bamuille militibus Will[elm]o de Hawyrdyn tunc vic[ecomite] Cestreschir et alijs libere tenentibus tunc presentibus inter dominum Robertum Abbatem et conuentum de Stanl[] ex parte una et Will[elmu]m de Bunebury ex altera de uno breui de noua disseisina quod idem Will[el]mus portauit super dictos Abbatem et Conuentum de libero tenemento suo in parua Staneya videl[icet] quod idem Will[el]mus concessit pro se et heredibus suis dictis Abbati et Conuentui et eorum successoribus unam plateam terre iacentem inter siketu quod vocatur fflyndal et le Portway sicut sulcus aratri fossitlis signatus per transuersu[m] directe porrigitur usq[ue] ad locum ubi diuise Abbatis Cestrie de villa de Wyteby et maioris minorisq[ue] villarum de Staneya concurrunt Adiacend[] in comuni inter minorem Staneyam et maiorem imperpetuum Et etiam preter hec concessit dictus Will[elm]us pro se et heredibus suis quod dicti Abbas et Conuentus ac eorum successores habeant imperpetuum ultra dictam Portway liberam pasturam ad omnimoda animalia grangie sue de Staneya exceptis capris turbam et januam ad libitum eorum et alia que ad communitatem pertinet Sequendo dictum Portway usq[ue] ad quoddam vetus fossatum quod circuit quamdam plateam terre que vocatur le Goldehord versus Rowyscroft usq[ue] ad diuisas de Bacford per totam brueram ad villam minoris Staneye pertinentem a dicto fossato versus magnam brueram sine contradictione dicti Will[elm]i heredum et assignatorum suorum Si vero animalia dictorum Abbatis et conuentus vastum dicti Will[elm]i ultra dictum fossatum vel Portway extra blada sua casu vel escapio intrauerint sine custodia facta retro fugientur sine redemptione donec dicta terra cultura fuerit vel nouo fossato inclusa Et si animalia dicti Will[elm]i seu hominum suorum de parua Staneya vastum dictorum Abbatis et conuentus inter molendinum suum de fflyndal et Whiteby modo suprascripto intrauerint simili modo retro fugientur sine redemptione donec dicta terra cultura fuerit vel nouo fossato inclusa Concesserunt et partes quod diuise tempore istius finalis concordie facte deducte inter dictas villas minoris Staneya et maioris inuiolabiliter imperpetuum preseuerent P[ro] hac autem finali concordia habenda dederunt dicti Abbas et conuentus dicto Will[elm]o quatuor libras argenti per manibus Et ut hec finalis concordia rata et inconcussa imperpetuum permaneat utraq[ue] pars scripto alterius cyrographato sigillum suum apposui Testibus subscriptis in proximo scripto precedente
Markups
Names Markup:
AD proximum comitatum Cestrie post natiuitatem beati Joh[ann]is Bapt[ist]e anno domini mcclxx nonodate facta fuit hec finalis concordia coram dominis Guncelino de Badelismere tunc Justic[] Cestrie Uriano de Sancto Petro Will[elm]o de Venables Hug[] de Dutton Patricio de Haselwall Rog[er]o de Douneuille Philippo de Bamuille militibus Will[elm]o de Hawyrdyn tunc vic[ecomite] Cestreschir et alijs libere tenentibus tunc presentibus inter dominum Robertum Abbatem et conuentum de Stanl[] ex parte una et Will[elmu]m de Bunebury ex altera de uno breui de noua disseisina quod idem Will[el]mus portauit super dictos Abbatem et Conuentum de libero tenemento suo in parua Staneya videl[icet] quod idem Will[el]mus concessit pro se et heredibus suis dictis Abbati et Conuentui et eorum successoribus unam plateam terre iacentem inter siketu quod vocatur fflyndal et le Portway sicut sulcus aratri fossitlis signatus per transuersu[m] directe porrigitur usq[ue] ad locum ubi diuise Abbatis Cestrie de villa de Wyteby et maioris minorisq[ue] villarum de Staneya concurrunt Adiacend[] in comuni inter minorem Staneyam et maiorem imperpetuum Et etiam preter hec concessit dictus Will[elm]us pro se et heredibus suis quod dicti Abbas et Conuentus ac eorum successores habeant imperpetuum ultra dictam Portway liberam pasturam ad omnimoda animalia grangie sue de Staneya exceptis capris turbam et januam ad libitum eorum et alia que ad communitatem pertinet Sequendo dictum Portway usq[ue] ad quoddam vetus fossatum quod circuit quamdam plateam terre que vocatur le Goldehord versus Rowyscroft usq[ue] ad diuisas de Bacford per totam brueram ad villam minoris Staneye pertinentem a dicto fossato versus magnam brueram sine contradictione dicti Will[elm]i heredum et assignatorum suorum Si vero animalia dictorum Abbatis et conuentus vastum dicti Will[elm]i ultra dictum fossatum vel Portway extra blada sua casu vel escapio intrauerint sine custodia facta retro fugientur sine redemptione donec dicta terra cultura fuerit vel nouo fossato inclusa Et si animalia dicti Will[elm]i seu hominum suorum de parua Staneya vastum dictorum Abbatis et conuentus inter molendinum suum de fflyndal et Whiteby modo suprascripto intrauerint simili modo retro fugientur sine redemptione donec dicta terra cultura fuerit vel nouo fossato inclusa Concesserunt et partes quod diuise tempore istius finalis concordie facte deducte inter dictas villas minoris Staneya et maioris inuiolabiliter imperpetuum preseuerent P[ro] hac autem finali concordia habenda dederunt dicti Abbas et conuentus dicto Will[elm]o quatuor libras argenti per manibus Et ut hec finalis concordia rata et inconcussa imperpetuum permaneat utraq[ue] pars scripto alterius cyrographato sigillum suum apposui Testibus subscriptis in proximo scripto precedente