Charter Document - 01670225
Charter Number: | 01670225 |
---|---|
Cartulary Title: | The Rydeware Chartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1337 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis Final Concordia facta apud Eboracum a die Sancti Michaelis in tres septimanas anno r r Edwardi tertii primo inter Isabellam que fuit uxor Thome de Rideware querentem et Ricardum de Twiford capellanum deforciantem de septem mesuagiis septem virgatis terre sex acris prati et decem solidatis redditus cum pertinenciis in Ednyghale et postea apud Westmonasterium [] anno r r ejusdem Regis Edwardi sexto concessa et recordata [] unde placitum conventionis [] quod predicta Isabella recognovit predicta tenementa [] esse jus ipsius Ricardi Et pro hac recogntione [] idem Ricardus concessit predicte Isabelle unum mesuagium unam virgatam terre et dimidiam pratum et redditus predictos cum pertinenciis de predictis tenementis cum homagio et totis serviciis Johaimis de Frefford et Roberti de Gresleye et heredum suorum de totis tenementis qui de predicto Ricardo prius tenuerunt in predicta villa et idem mesuagium unam virgatam terre et dimidiam et predictum pratum cum pertinenciis ei reddidi in eadem curia Habend et tenend [] Et preterea idem Ricardus concessit pro se et heredibus suis quod duo mesuagia et una virgata terre et dimidia cum pertinenciis que Johannes de Tameworthe tenuit ad terminum vite et quod unum mesuagium et una virgata terre et dimidia cum pertinenciis que Willelmus de Mousle tenuit ad terminum vite et quod unum mesuagium et medietas unius virgate terre cum pertinenciis que Robertus atte Mere de Lullinton capellanus tenuit ad terminum vite et quod unum mesuagium et medietas unius virgate terre cum pertinenciis que Henricus Sele et Ricardus Sele tenuerunt ad terminum vite et quod unum mesuagium et medietas unius virgate terre cum pertinenciis que Simon Cristian de Bromleye et Johannes filius ejus tenuerunt ad terminum vite et quod medietas unius virgate terre cum pertinenciis quam Hugo Halpeny et Sara uxor eius tenuerunt ad terminum vite et etiam quod medietas unius virgate terre cum pertinenciis quam Johannes Goderich et Elena uxor eius tenuerunt ad terminum vite de hereditate predicti Ricardi de Twifford in predicta villa die quo hec Final Concordia facta fuerit et que post decessum ipsorum Johannis de Tameworth Willelmi Roberti Henrici Ricardi Sele Simonis et Johannis filii ejus Hugonis et Sarre Johannis Goderich et Elene ad predictum Ricardum de Twiford et heredes suos debuerunt reverti post decessum ipsorum Johannis de Tameworth Willelmi [] integre remaneant predicte Isabelle Tenenda simul cum predictis tenementis que ei per finem istum remanent de capitalibus domini feodi illius per seruicia [] et post decessum ipsius Isabelle omnia predicta tenementa integre remanebunt Edmundo filio Thome de Rideware et heredibus de corpore suo procreatis [] Et si contingat quod predictus Edmundus obierit sine herede de corpore suo procreato tunc post decessum ipsius Edmundi predicta tenementa integre remanebunt Thome fratri ejusdem Edmundi et heredibus de corpore suo procreatis Tenenda [] Et si contingat quod idem Thomas obierit [] tunc predicta tenementa integre remanebunt Johanne sorori ejusdem Thome [] Etsi contingat quod eadem Johanna obierit sine herede [] tunc integre remanebunt Elizabeth sorori ejusdem Johanne [] Et si contingat quod eadem Elizabeth obierit sine herede [] tunc [] integre remanebunt Amye sorori ejusdem Elizabeth [] Et si contingat quod eadem Amye obierit sine herede [] tunc [] integre remanebunt rectis heredibus Thome de Rideware Tenenda de capitalibus dominis feodi illius per seruicia que ad predicta tenementa pertinent in perpetuum