Charter Document - 01670221
Charter Number: | 01670221 |
---|---|
Cartulary Title: | The Rydeware Chartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1323 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec indentura testatur quod dominus Thomas de Rydeware miles tradidit concessit [] Waltero Waldeschef manerium suum de Fridesham in Comitatu Berkshyra excepta advocatione ecclesie ejusdem Habendum [] ad totam vitam predicti domini Thome reddendo inde annuatim predicto domino Thome sexdecim marcas argenti [] Et si continget quod Walterus filius predicti domini Thome et Joanne uxoris ejus quibus predictus Walterus Waldeschef pro sustentatione sua in decim marcis annuis de predicto manerio tenetur sine herede de corpore suo [] obierit tunc bene liceat predicto domino Thome predictum manerium ingredi post primum annum post confectionem istius scripti [] salvis tamen predicto Waltero Walderschef catallis suis in eodem manerio [] H T Domino Hugone de Meignel Philippo de Somerville militibus Johanne de Myners Roberto Mauveysyn Willelmo de Walton Henrico Manveysyn Johanne de Tamworth et aliis Datum anno domini MCCXXIII