Charter Document - 01670209
Charter Number: | 01670209 |
---|---|
Cartulary Title: | The Rydeware Chartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1312 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis Final Concordia facta in curia Dom Regis apud Westmonasterium in crastino S Martini anno r r Edw fil R Edwardi quinto [] inter Willelmum le Burdeleys querentem et Thomam de Rideware deforciantem de manerio de Rideware Hamstal cum pertinenciis et advocatione ecclesie ejusdem manerii unde placitum convencionis [] scilicet quod predictus Thomas recognovit [] esse jus ipsius Willelmi et pro hac recognitione fine et Final Concordia idem Willelmus concessit predicto Thome predictum manerium et advocacionem predictam cum pertinentiis et quatuor partes predicti manerii et advocacionem predictam eidem Thome reddidit in eadem curia Et preterea idem Willelmus concessit pro se et heredibus suis quod quinta pars predicti manerii cum pertinenciis quam Ricardus de Kaythorp et Agnes uxor eius tenuit in dotem ipsius Agnetis de hereditate ipsius Willelmi die quo hec Final Concordia facta fuit et que post decessum ipsius Agnetis ad predictum Willelmum et heredes suos reverti debuit post decessum ipsius Agnetis integre remaneat eidem Thome [] Et post decessum ipsius Thome predictum manerium et advocacio predicta cum pertinenciis integre remanebunt Waltero filio ejusdem Thome et Johanne uxori ejus et heredibus quos idem Walterus de corpore ipsius Johanne procreaverit Tenend []