Charter Document - 01670183

Charter Document - 01670183


Charter Number: 01670183
Cartulary Title: The Rydeware Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1199 - 1216
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Dictus Nicholaus ibidem obiit et sepultus fuit in Prioria de Donestapel Incontinenti post sepulturam ipsius Nicholai redierunt scilicet Domina et Radulphus apud Fridelisham et ibidem fecerunt sigillari unam cartam de prefata terra a dicto Nicholao prefato Radulpho concessa in moriendo suo de qua terra idem Radulphus statim se in seysinam posuit et tenuit per annos et dies absque homagio et sine seruicio Contingebat postea quod dictus Radulphus porexit apud Suff[orehiam] lite emergente inter ipsum Radulphum et armigerum domini Willelmi de Medlinges Ita quod dictus Armiger ipsum Radulphum occidit Venit Ricardus Pecche frater Nicholai qui erat persona et posuit se in terram illam que fuit Radulphi fratri suo qui occisus erat et moram in illa terra fecit per annos et dies Venit Walterus de Rideware qui filiam Nicholai Pecche Matildam nomine et heredem eius duxerat in uxorem audient quod Ricardus Pecche in illa virgata terre intratus extiterat injuste et eum expulsit venit idem Ricardus Pecche et petiit breue Domini Regis de nova disseisina et recuperauit seysinam coram Roberto de Lexinton tunc justiciario existente apud Redinge et sociis suis itinerantibus per sacramenta xii virorum et ita intravit et tenuit Galfridus filius ejus eodem [modo] post ipsum illam tenuit terram

Source (click image below to view full size)