Charter Document - 01670162

Charter Document - 01670162


Charter Number: 01670162
Cartulary Title: The Rydeware Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1269
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est conventio facta inter dominam Matildam Peche ex una parte et Galfridum Peche ex altera quod cum contentio mota esset inter ipsos coram Justiciariis Regis itinerantibus apud Catteshulle de dimidia acra more quam dicebatur ad se pertinere per finem inter eos factum [] Galfridus concessit eidem domine Matilde unam rodam more et dimidiam jacentem juxta illam moram que vocatur Hallemore cum pertinentiis [] Idem Galfridus concessit dicte domine Matilde [] mesuagium quondam predicti Galfridi Peche cum pertinentiis predicto more pertinentibus et remisit dicta Matilda eidem Galfrido omnia dampna sua sibi et suis illata et transgressiones a dicto Galfrido et suis usque ad diem Veneris proximo ante Nativitatem Beati Johannis Baptiste anno r[egni] r[egis] H[enrici] filii Regis Johannis L tertio Et pro hac remissione dedit dictus Galfridus eidem domine Matilde duas marcas et Stephano servienti suo dimidiam marcam [] H[iis] T[estibus] Johanne de Peyton Johanne de Tendrynge Herveo Gorge Johanne Swyft Stephano de Bosco et aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est conventio facta inter dominam Matildam Peche ex una parte et Galfridum Peche ex altera quod cum contentio mota esset inter ipsos coram Justiciariis Regis itinerantibus apud Catteshulle de dimidia acra more quam dicebatur ad se pertinere per finem inter eos factum [] Galfridus concessit eidem domine Matilde unam rodam more et dimidiam jacentem juxta illam moram que vocatur Hallemore cum pertinentiis [] Idem Galfridus concessit dicte domine Matilde [] mesuagium quondam predicti Galfridi Peche cum pertinentiis predicto more pertinentibus et remisit dicta Matilda eidem Galfrido omnia dampna sua sibi et suis illata et transgressiones a dicto Galfrido et suis usque ad diem Veneris proximo ante Nativitatem Beati Johannis Baptiste anno r[egni] r[egis] H[enrici] filii Regis Johannis L tertiodate Et pro hac remissione dedit dictus Galfridus eidem domine Matilde duas marcas et Stephano servienti suo dimidiam marcam [] H[iis] T[estibus] Johanne de Peyton Johanne de Tendrynge Herveo Gorge Johanne Swyft Stephano de Bosco et aliis