Charter Document - 01670123
Charter Number: | 01670123 |
---|---|
Cartulary Title: | The Rydeware Chartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1200 - 1240 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est convencio inter Juhetam assensu et voluntate Willelmi Bagot heredis sui et aliorum heredum suorum et Willelmi de Rydeware de xxx acris terre in Rydeware quarum nomine placitauit in curia domini Regis in comitatu de Stapfford predietus W contra predictam Juhetam scilicet quod Juheta recognovit Willelmo de Rydeware jus suum de prefatis xxx acris et reddidit ei medietatem harum triginta acrarum quas habuit in dominio suo quiete et warantizare debet contra omnes et ad aliam medietatem triginta acrarum purchaciand[am] debet Juheta Willelmo juvamen suum legitimum prestare et ad alias terras purchaciandas in eadem villa que deforciate sunt antedicte Iuette debet ipsa Iuetta cum Willelmo sicut cum homine suo stare pro posse suo legitimo et hanc terram Willelmus et heredes sui tenebunt in feudo et in hereditate de Iuetta et heredibus suis libere et quiete in bosco et plano cum omnibus aysiamentis ejusdem ville Reddendo annuatim pro omni seruicio unam liberam piperis in vigilia Sancti Thome Apostolici memorate Iuette sive heredibus suis Et pro hac terra Juhetta accepit homagium sepedicti Willelmi et hec convencio fide firmate est utrimque in comitatu de Stapfford Hiis testibus A de Canoc Henrico Swiufen Ada de Wrotesle Henrico Bagot Alano de Hetleg Willelmo Urso Rogero Bagot et multis aliis