Charter Document - 01670085

Charter Document - 01670085


Charter Number: 01670085
Cartulary Title: The Rydeware Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1216 - 1272
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hec est conventio facta inter Willelmum personam Ecclesie de Scheyle et Lucianum filium Osberti de Scheyle super residentia apud minorem Scheyle scilicet quod idem Lucianus recognovit Deo et matrici ecclesie Beati Petri de Scheyle et carta sua confirmavit totum antiquum jus quod eadem ecclesia habere debet in minore Scheyle pro celebratione misse per tres dies in Septimana Pasche apud minorem Scheyle Et predictus Willelmus persona ad petitionem amicorum suorum concessit ad sustentationem capellani residentis apud minorem Scheyle omnia que pertinent ad predictum jus antiquum et preter hoc totam decimam suam molendini et vivarii et volatarum ipsius Luciani et omnes oblationes in argento quas idem Lucianus vel uxor sua propriis manibus facere deciderunt predicto capellano in celebratione misse in capella [] H T Magistro Rogero Officiali Legrecestrense Hugone Decano Legrecestrense Hugone decano de Tuicros Roberto de Snopestoue Magistro Antonio Willelmo de Charneles Radulfo de Meysham Roberto de Appellby Willelmo de Utokeshather Matheo de Appelby et multis aliis

Source (click image below to view full size)