Charter Document - 01670014
Charter Number: | 01670014 |
---|---|
Cartulary Title: | The Rydeware Chartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1270 - 1300 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Et predictus Prior bene concedit quod predictus Walterus tenuit de ipso et quod post mortem predicti Walteri predictus Rogerus venit ad ipsum et optulit ei homagium suum de predicto prato et quod idem Prior tunc nescivit aliquem heredem propinquiorem ipsius Walteri Et dicit quod Willelmus de Rideware est filius predicti Walteri primogenitus et frater ejus ante natus unde petit judicium licet teneretur warantizare predicto Rogero predictum tenementum contra extraneos si teneretur warantizare predictum tenementum contra fratrem suum ante natum et verum heredem predicti Walteri Et quia predictus Rogerus non potest dedicere quin predictus Willelmus sit frater eius antenatus nec quando predictus prior recepit homagium predicti Rogeri alius heres non fuerat natus ideo consideratum est quod predictus prior eat quietus de war[antia] et quod assisa procedat inter eos Postea Final Concordati sunt et Rogerus dat dimidiam marcam pro licencia Final Concordandi