Charter Document - 01653004

Charter Document - 01653004


Charter Number: 01653004
Cartulary Title: Chartulary of the Austin Priory of Trentham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1153 - 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
British History Online

Charter:

Henricus Rex Anglie dux Normann et Aquitanu et comes Andegaven Justiciariis vicecomitibus forestariis et omnibus ministris suis totius Anglie salutem sciatis me concessisse et hac carta mea confirmasse canonicis meis de Trentham thoftas ad colendum et horrea sua ibi edificandum et omnes alias terras manerii de Trentham ubi nemus nunc est eo quod in malo territorio manent et duas moras ex utraque parte ville inter nemus et flumen Trenth ad faciend prata ad sustentacionem fratrum et hospitalitatem domus sue pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum Et prohibeo ne quis ponat eos in placitum contra hanc cartam meam nisi in presentia mea ipsi et omnes res sue sunt in mea propria manu et custodia sicut mea propria elemosina H testibus H comite Cestr B de Verd[on] G Salvage apud Brehull

Source (click image below to view full size)