Charter Document - 01650120
| Charter Number: | 01650120 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartulary of the Austin Priory of Trentham |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Acknowledgment |
| Date: | 1229 - 1238 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Embedded Document British History Online |
Charter:
Universis Sancte Matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Alexander divina miseratione Coventr et Lichf ecclesie minister humilis salutem in Deo eternam mandatum domini Pape in hec verba suscepimus [] Hujus ergo auctoritate mandati de consensu Prioris et canonicorum de Trentham concessimus dilecto filio in Christo Galfridi Griffin clerico cantariam in capella sua de Clayton sub hac forma videlicet quod predictus Galfridi Griffyn clericus juravit quod occasione illius concessionis matrix ecclesia de Trentham nullum sentiet dampnum vel prejudicium Capellanus vero qui pro tempore in dicta capella ministrat antequam ministrare incipiat fidelitatem jurabit predictis Priori et canonicis quod neque de divinis neque de oblacione neque de quacumque alia obvencione que ad maternam ecclesiam pertineat aliquod retinebit Immo si quid hujusmodi receperit dictis Priori et canonicis fideliter persolvet Et si forte aliquis capellanus transeundo in dicta capella celebraverit et aliquam oblacionem receperit nichil sibi retinebit sed totum dictis Priori et canonicis relinquet Et si forte matrix ecclesia prenominata in aliis fuerit damnificata per predictum Galfridum vel ejus capellanum predictus Galfridus predictis Priori et canonicis complementum restituet Et in hujus rei testimonium hoc scriptum sigillo nostro et sigillo Galfridi Griffyn fecimus communiri
Markups
Names Markup:
Universis Sancte Matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Alexander divina miseratione Coventr et Lichf ecclesie minister humilis salutem in Deo eternam mandatum domini Pape in hec verba suscepimus []embed Hujus ergo auctoritate mandati de consensu Prioris et canonicorum de Trentham concessimus dilecto filio in Christo Galfridi Griffin clerico cantariam in capella sua de Clayton sub hac forma videlicet quod predictus Galfridi Griffyn clericus juravit quod occasione illius concessionis matrix ecclesia de Trentham nullum sentiet dampnum vel prejudicium Capellanus vero qui pro tempore in dicta capella ministrat antequam ministrare incipiat fidelitatem jurabit predictis Priori et canonicis quod neque de divinis neque de oblacione neque de quacumque alia obvencione que ad maternam ecclesiam pertineat aliquod retinebit Immo si quid hujusmodi receperit dictis Priori et canonicis fideliter persolvet Et si forte aliquis capellanus transeundo in dicta capella celebraverit et aliquam oblacionem receperit nichil sibi retinebit sed totum dictis Priori et canonicis relinquet Et si forte matrix ecclesia prenominata in aliis fuerit damnificata per predictum Galfridum vel ejus capellanum predictus Galfridus predictis Priori et canonicis complementum restituet Et in hujus rei testimonium hoc scriptum sigillo nostro et sigillo Galfridi Griffyn fecimus communiri
