Charter Document - 01650058
Charter Number: | 01650058 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartulary of the Austin Priory of Trentham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1186 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Dei gratia Lincoln Episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra controversiam que versabatur inter Priorem et monachos Spalding et priorem et conventum de Trentham super ecclesia de Beltisford arbitrio nostro et Abbatis de Revisbi et Magistri Rogeri de Rouclesto[n] in quos compromiserant post multas et longas altercationes sub tali forma sopitam fuisse videlicet quod Prior et monachi de Spalding medietatem ecclesie de Beltisford que fuit Alexandri Malebissi quietam et solutam ab omni exaccione salva in omnibus Lincoln Ecclesie dignatate in perpetuum tenebunt Prior vero et Canonici de Trentham aliam medietatem eadem libertate prossidebunt in perpetuum Sopita itaque inter eos controversia et facta pace firmiter atque concordia Petrum filium Willi de Paris ad presentationem predictorum prioris et monachorum de Spalding in illam medietatem predicte ecclesie que fuit Alexandri Malebissi recepimus [] salva in omnibus domni Spalding XV Solidorum pensione annuatim a predicto Petro solvenda