Charter Document - 01650029
Charter Number: | 01650029 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartulary of the Austin Priory of Trentham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1242 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Sciant presentibus et futuris quod ego Michaelis de Longefort divine pietatis intuitu et pro salute anime mee dedi [] in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie Beate Marie et omnium Sanctorum de Trentham et canonicis [] unam bovatam terre in Blortun cum homagiis et releviis et eschaetis [] illam scilicit quam Walterus de Aula de me tenuit in villa de Blortun Ita tamen quod predictus Walterus tenebit illam bovatam terre hereditarie de predictis canonicis sicut tenuit de me Scilicet pro duodecim denariis annuatim [] Preterea dedi [] in perpetuum predictis canonicis omne jus et clamium de omnibus terris et tenuris que unquam fuerunt Henrici de Blortun tam in villa de Blortun et Cokenage quam in aliis locis [] Ita scilicet quod ego Michael et heredes me fideliter ad custum dictorum canonicorum ibimus et erimus cum predictis canonicis quandoque et ubicunque voluerint ad perquirendas omnes terras et tenuras que unquam fuerunt Henrici de Blortun [] Hiis testibus Domino Galfrido Griffin clerico Bertramo fratre suo Ranulpho de Bevile Willielmo Morel Henrico de Stobbeley Roberto de Caudewell Roberto de Badenhale Alano Demur et tota halimota de Trentham et aliis