Charter Document - 01650002

Charter Document - 01650002


Charter Number: 01650002
Cartulary Title: Chartulary of the Austin Priory of Trentham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1153 - 1157
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Henricus rex Anglie et dux Normann et Aquitanie et Comes Andegaven episcopo Cestrensi et justiciariis et vicecomitibus et ministris suis de Staffordseyre salutem precipio quod Canonici mei de Trentham habeant et teneant in pace libere et quiete et juste et honorifice omnes terras et tenuras suas cum omnibus pertinenciis suis et prohibeo ne quis eos injuste ponat in placitum contra cartam meam Et si quis eis injuria fecerit vos inde rectum et justiciam sine dilacione faciatis et ipsos canonicos et omnes res et homines eorum ubicunque eis opus fuerit juste manuteneatis et protegatis et defendatis quia ipsi et omnes res et terre et homines et possessiones eorum sunt in mea propria manu et custodia Sicut mea pura elemosina Teste Manser Biset dapifero apud Norhamtonam Henricus Rex Anglie et dux Normann et Aquitanie et comes Andegaven Archiepiscopis Comitibus Justiciariis Baronibus Vicecomitibus Ministris et omnibus fidelibus suis Francis et Anglicis salutem sciatis me concecisse et in perpetuam elemosinam dedisse ecclesiam sancte marie et omnium sanctorum de Trentham cum omnibus pertinentiis suis Johanni priori et canonicis regulariter ad serviendum ibidem Deo perpetualiter pro salute anime mee et antecessorum meorum et Comitis Rand Cestri Secundi Hiis testibus Roberto Lincoln episcopo Roberto Comite Leyc Ricardo de Luci Eustachio filio Johannis Apud Northampton

Source (click image below to view full size)