Charter Document - 01630031
Charter Number: | 01630031 |
---|---|
Cartulary Title: | An Account of the Family of Okeover |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris Laurentius permissione divina Abbas Burtonie et eiusdem loci conventus salutem in domino sempiternam Noveritis nos concessisse [] domino Hugoni de Acovere et heredibus suis quod ipsi de cetero persolvant apud Ilum altornato nostro firmam nostram quam nobis pro villa de Acovere et de Ilum et terra de Casturne solvere tenentur scilicet duas marcas singulis annis in die sancti martini sicut solvere consueverunt apud Burton sine difficultate In cuius rei testimonium huic scripto sigillum capituli nostri est appensum Datum apud Burtona anno gratie millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto