Charter Document - 01630015

Charter Document - 01630015


Charter Number: 01630015
Cartulary Title: An Account of the Family of Okeover
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1150 - 1159
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Robertus Abbas Burtonie concedo et confirmo donacionem quam Gaufridus predecessor meus bone memorie Abbas et monachi concesserunt huic Radulpho filio Ormi Scilicet in Strattona vj bovatas in feudo firmam per vj solidos quoque anno et per consuetudines pertinentes ad tantundem terre in eadem villa Concedimus in quam ei et heredi ipsius in feudum et hereditatem illam terram in Strattona quam tenuit Ormus pater eius et sicut eam tenuit et eodem servicio et eisdem consuetudinibus et sicut testatur cyrographum ipsius Ormi Unus terminus firme est ad festum sancti Johannis Alius ad festum sancti Martini Huius concessionis et convencionis testes sunt primum ipsum capitulum ide[o] Jordanus prior Briennus subprior Hubertus et ceteri monachi Deinde Willelmus filius Nigelli Willelmus filius Herberti Jordanus filius Fulcheri Robertus filius Walchelini Unfridus de Tok Radulphus Presbiter Robertus filius eius Ailwynus presbiter Reygnaldus de Sancto Albano Nicholaus cocus Godwynius de Brandestona et plures alii

Source (click image below to view full size)