Charter Document - 01630014
| Charter Number: | 01630014 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Account of the Family of Okeover |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1130 - 1138 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego G[odfridus] Abbas et monachi Burtonie mecum concedimus huic Ormo et heredi eius in feudum et hereditatem vi b[ovatas] in Strattona per vi solidos quoque anno et per consuetudines pertinentes ad tantundem terre in eadem villa et ita concedimus ei sicut ei concesserat Abbas Nigellus concedente capitulo in feudum et hereditatem antequam ego G[odfridus] venissem ad abbatiam Huius concessionis testes sunt primum ipsum capitulum idest Edwinus prior Hedricus Durandus Theodricus et ceteri monachi deinde Willelmus filius Herberti Willelmus filius Nigelli Fulcherius filius Sasuuali Rodbertus filius Walchelini Willelmus de Stratton Herbertus nepos Abbatis Andreas de Lega et Radulphus pr[esbiter] de Stap[enhul] et plures alii
