Charter Document - 01620101

Charter Document - 01620101


Charter Number: 01620101
Cartulary Title: St. Benet of Holme 1020-1210
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1205
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit Iohannes dei gracia Norwicensis episcopus salutem in domino Cartam bone memorie W quondam Norwicensis episcopi predecessoris nostri inspeximus in hec uerba [] Cum igitur nos deceat predecessorum nostrorum uestigiis inherendo eorum facta quantumcumque racio persuadet acceptare et ipsis ut firmiora perseuerent nostre confirmacionis pium inpertire patrocinium considerata uirtutum uarietate quibus prefatum monasterium insigne redditur hospitalitatis uberiori prepollens gracia et sancte religionis honestate non mediocriter commendatum predictas ecclesias sicut a memorato predecessore nostro pie ac racionabiliter ei concesse sunt et confirmate pia illi affeccione duximus confirmandas et presentem confirmacionem nostram sigilli nostri appensione roborandam Hiis testibus G archidiacono Suthfolchiensi magistro R de Harpel Willelmo capellano Alano de Gray Elia Reynardi Alano de sancto Eadmundo Johanne de Tywa Germano de Bradestede Rogero de Norwyco et multis aliis Datum apud Thorp per manum Dauid de Rudeby quarto decimo Kalendas Octobris pontificatus nostri anno sexto

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit Iohannesname dei gracia Norwicensis episcopus salutem in domino Cartam bone memorie Wname quondam Norwicensis episcopiname predecessoris nostri inspeximus in hec uerba []embed Cum igitur nos deceat predecessorum nostrorum uestigiis inherendo eorum facta quantumcumque racio persuadet acceptare et ipsis ut firmiora perseuerent nostre confirmacionis pium inpertire patrocinium considerata uirtutum uarietate quibus prefatum monasterium insigne redditur hospitalitatis uberiori prepollens gracia et sancte religionis honestate non mediocriter commendatum predictas ecclesias sicut a memorato predecessore nostro pie ac racionabiliter ei concesse sunt et confirmate pia illi affeccione duximus confirmandas et presentem confirmacionem nostram sigilli nostri appensione roborandam Hiis testibus G archidiacono Suthfolchiensiname magistro R de Harpelname Willelmo capellanoname Alano de Grayname Elia Reynardiname Alano de sancto Eadmundo Johanne de Tywaname Germano de Bradestede Rogero de Norwyconame et multis aliis Datum apud Thorp per manum Dauid de Rudebyname quarto decimo Kalendas Octobris pontificatus nostri anno sextodate