Charter Document - 01610038
Charter Number: | 01610038 |
---|---|
Cartulary Title: | Llandaff Episcopal Acta 1140-1287 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1190 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Willelmus dei gratia Land[auensis] episcopus ueritati ut equum est testimonium prohibens presentis scripti insinuatione demonstro uniuersis qui illud inspexerint hanc conuentionem factam esse in Land[auensi] ecclesia in nostra presentia et archidiaconi nostri et clericorum et canonicorum inter abbatem monachosque de Margan et Richeredum filium Chenaf et Ruwatlanum Brehenelegan et Wasmihaggel filium Cradoci Auithegwin et Itellum fratrem eius et Retherech fratrem eius similiter et Rigewarh filium Grifini et Cradocum filium Bletheri quod ipsi scilicet abiurauerunt in ecclesia Land[auensi] super altarem sancti Theliawi et reliquias eiusdem ecclesie et remiserunt prefato abbati et monachis de Margan per vi annos omnem calumpniam quam habebant super terra de Bradetune tam pro se quam pro omni parentela sua et omnibus Walensibus presentibus et futuris et quod prefatam terram eis contra omnes Walenses per vi annos warentizabunt quorum annorum primus incepit a festiuitate sancti Michaelis anni secundi coronationis domini Ricardi regis Anglie Pro qua re abbas de Margan eis tres marcas dedit argenti inter se diuidendas Et ipsi in manu nostra et archidiaconi nostri suam oppignorauerunt Christianitatem quod hanc conuentionem firmiter et sine dolo seruabunt Et super hoc plegios dederunt Grunu Wirth et Keneithur Canterel Gurganum de Penduuelim et Tuthenert plegius est Retherech filii Cradoci Testibus Urbano archidiacono Land[auensi] Ricardo capellano Lanodiu[ensis] episcopi Willelmo de Deitune Willelmo de Portest Rogero de Nouo burgo Habraham Gobio Nicholao Gobion Radulfo persona Habraham Blenwit et toto capitulo de Landaf
Markups
Names Markup:
Ego Willelmusname dei gratia Land[auensis] episcopusname ueritati ut equum est testimonium prohibens presentis scripti insinuatione demonstro uniuersis qui illud inspexerint hanc conuentionem factam esse in Land[auensi] ecclesia in nostra presentia et archidiaconi nostri et clericorum et canonicorum inter abbatemname monachosque de Marganname et Richeredum filium Chenafname et Ruwatlanum Breheneleganname et Wasmihaggel filium Cradoci Auithegwinname et Itellum fratrem eiusname et Retherech fratrem eiusname similiter et Rigewarh filium Grifininame et Cradocum filium Bletheriname quod ipsi scilicet abiurauerunt in ecclesia Land[auensi] super altarem sancti Theliawi et reliquias eiusdem ecclesie et remiserunt prefato abbatiname et monachis de Marganname per vi annos omnem calumpniam quam habebant super terra de Bradetune tam pro se quam pro omni parentela sua et omnibus Walensibus presentibus et futuris et quod prefatam terram eis contra omnes Walenses per vi annos warentizabunt quorum annorum primus incepit a festiuitate sancti Michaelis anni secundi coronationis domini Ricardi regis Angliename Pro qua re abbas de Marganname eis tres marcas dedit argenti inter se diuidendas Et ipsi in manu nostra et archidiaconi nostri suam oppignorauerunt Christianitatem quod hanc conuentionem firmiter et sine dolo seruabunt Et super hoc plegios dederunt Grunu Wirthname et Keneithur Canterelname Gurganum de Penduuelimname et Tuthenertname plegius est Retherech filii Cradociname Testibus Urbano archidiacono Land[auensi]name Ricardo capellano Lanodiu[ensis] episcopiname Willelmo de Deitunename Willelmo de Portestname Rogero de Nouo burgoname Habraham Gobioname Nicholao Gobionname Radulfo personaname Habraham Blenwitname et toto capitulo de Landaf