Charter Document - 01610011
| Charter Number: | 01610011 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Llandaff Episcopal Acta 1140-1287 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1156 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis Nicholaus dei gratia Land[auensis] episcopus salutem et benedictionem Nouerit caritas uestra quod concedimus et presenti carta confirmamus ecclesie sancti Petri Glouc[] ecclesiam sancti Gundlei de Nouo burgo cum omnibus ad eam pertinentibus Celebrata namque synodo apud Kayrdif totius cleri recordatione cognouimus eamdem ad ius monachorum Glouc[] pertinere et precedente domini Cant[uarensis] mandato et regis Henrici iunioris precepto Hamel[inum] abbatem Glouc[] et monachos suos retroactis eam temporibus possedisse legitimis testibus comprobauit et probatam possessionem totius synodi iudicio recuperauit Volumus igitur et precipimus ut monachi Glouc[] quiete possideant in perpetuum predictam ecclesiam cum omnibus ad eam pertinentibus Et ne ab aliquo deinceps iniuste super eadem fatigetur sub anathemate prohibemus
Markups
Names Markup:
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis Nicholausname dei gratia Land[auensis] episcopusname salutem et benedictionem Nouerit caritas uestra quod concedimus et presenti carta confirmamus ecclesie sancti Petri Gloucname[] ecclesiam sancti Gundlei de Nouo burgoname cum omnibus ad eam pertinentibus Celebrata namque synodo apud Kayrdif totius cleri recordatione cognouimus eamdem ad ius monachorum Gloucname[] pertinere et precedente domini Cant[uarensis]name mandato et regis Henrici iuniorisname precepto Hamel[inum] abbatem Gloucname[] et monachos suosname retroactis eam temporibus possedisse legitimis testibus comprobauit et probatam possessionem totius synodi iudicio recuperauit Volumus igitur et precipimus ut monachi Gloucname[] quiete possideant in perpetuum predictam ecclesiamname cum omnibus ad eam pertinentibus Et ne ab aliquo deinceps iniuste super eadem fatigetur sub anathemate prohibemus
