Charter Document - 01610002
Charter Number: | 01610002 |
---|---|
Cartulary Title: | Llandaff Episcopal Acta 1140-1287 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1146 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
U[] dei gratia Landauensis episcopus omnibus parochianis suis et amicis clericis et laicis in Christo salutem et benedictionem Notum uobis facio controuersiam et dissensionem que inter monachos de Bassalech et Picotum capellanum sancti Gundlei de terminis parochiarum suarum habebatur in mei presentia terminatam et diffinatam fuisse hac videlicet consideratione quod capella sancte Gladewis quam Laudomerus super fluuium Eboth edificauit et omnes decime ab eodem fluuio usque ad fluuium Usche et a terminis terre Willelmi de Bercherola usque ad mare et corpora omnia defunctorum ecclesie sancti Gundlei libera et quieta remanent Et illa decima quam Ladomerus ex alia parte Eboth de terra sua ecclesie sancti Gundlei dederat ecclesie sancti Basilii remanet Testibus Abraham capellano episcopi Urbano sacerdote Galfrido sacerdote nepote episcopi et magistro Johanne [] apud Bassalech Et teste tota synodo apud Landau[] anno ab incarnatione domini MCXLVI
Markups
Names Markup:
Uname[] dei gratia Landauensis episcopusname omnibus parochianis suis et amicis clericis et laicis in Christo salutem et benedictionem Notum uobis facio controuersiam et dissensionem que inter monachos de Bassalechname et Picotum capellanum sancti Gundleiname de terminis parochiarum suarum habebatur in mei presentia terminatam et diffinatam fuisse hac videlicet consideratione quod capella sancte Gladewis quam Laudomerusname super fluuium Eboth edificauit et omnes decime ab eodem fluuio usque ad fluuium Usche et a terminis terre Willelmi de Bercherolaname usque ad mare et corpora omnia defunctorum ecclesie sancti Gundleiname libera et quieta remanent Et illa decima quam Ladomerusname ex alia parte Eboth de terra sua ecclesie sancti Gundleiname dederat ecclesie sancti Basiliiname remanet Testibus Abraham capellano episcopiname Urbano sacerdotename Galfrido sacerdote nepote episcopiname et magistro Johannename [] apud Bassalech Et teste tota synodo apud Landau[] anno ab incarnatione domini MCXLVI