Charter Document - 01600085
Charter Number: | 01600085 |
---|---|
Cartulary Title: | Documents and Extracts Illustrating the History of the Honour of Dunster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1305 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rex vicecomiti Eboraci salutem Quia dilectus et fidelis noster Henricus de Percy fuit nobiscum per preceptum nostrum in exercitu nostro Scocie anno regni nostri tricesimo primo tibi precipimus quod eidem Henrico habere facias scutagium suum de feodis militum que de eo tenentur in balliva tua videlicet quadraginta solidos de scute pro exercitu nostro predicto Et hoc nullatenus omittas [] Consimiles litteras habent subscripti vicecomitibus subscriptis de habendo scutagio pro eodem exercitio [] Johannes de Mohun qui fuit cum rege in exercitu regis [] vicecomitibus Cantebrigie Bed Warr Oxonie Dorsete Sumersete Wilt Sutht Devonie Teste rege [apud Reyle xvj die Augusti]