Charter Document - 01600081
Charter Number: | 01600081 |
---|---|
Cartulary Title: | Documents and Extracts Illustrating the History of the Honour of Dunster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1287 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rex cepit fidelitatem Rogeri Percevall et Johanne uxoris ejus filie et heredis Johannis de Brittache qui de herede Johannis de Mohun defuncti qui de rege tenuit in capite infra etatem et in custodia regis existente tenuit per servicium militare de omnibus terris et tenementis que idem Johannes de Britache pater ipsius Johanne tenuit de prefato herede die quo obiit et ei terras illas et tenementa reddidit Et ideo mandatum est magistro Henrico de Bray escaetori citra Trentam quod eidem Rogero et Johanne de omnibus terris et tenementis predictis de quibus idem Johannes de Brittache pater ipsius Johanne fuit seisitus in dominico suo ut de feodo in balhva sua die quo obiit et que occasione mortis ejusdem capta sunt in manum regis plenam seisinam habere faciat salvo jure cujuslibet Teste Edmundo [comite Cornubie consanguineo regis apud Westmonasterium vj die Maii]