Charter Document - 01600079

Charter Document - 01600079


Charter Number: 01600079
Cartulary Title: Documents and Extracts Illustrating the History of the Honour of Dunster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1286
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rex vicecomiti Devonie salutem Quia de gracia nostra speciali concessimus dilecto et fideli nostro Johanni de Vescy scutagium suum de feodis militum que tenentur de custodia terrarum et tenementorum que fuerunt Johannis de Mohun in manu ipsius Johannis ex commissione nostra existcncium pro exercitu nostro Wallie anno regni nostri decimo tibi precipimus quod eidem Johanni habere facias scutagium suum de feodis militum que tenentur de custodia predicta in balliva tua videlicet quadraginta solidos de scuto pro exercitu nostro predicto Et hoc nullatenus omittas Teste rege apud Westmonasterium xxx die Februarii