Charter Document - 01600054

Charter Document - 01600054


Charter Number: 01600054
Cartulary Title: Documents and Extracts Illustrating the History of the Honour of Dunster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1238 - 1258
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus has literas visuris vel audituris Reginaldus de Mohun eternam in domino salutem Noverit universitas vestra me concessisse Arnulpho le Savage et Sarre uxori sue vel assignatis [suis] omne servicium quod Hugo de la Plesse michi debuit in Plesse et Wellet cum omnibus escaetis et omnibus aliis accidentibus que inde possint accidere usque ad racionabilem etatem puerorum Willelmi Malet salvo tamen quod predictus Arnulphus et Sarra uxor ejus vel assignati sui michi et heredibus meis reddent regale servicium de feodo unius mihtis per manum eorum usque ad prenominatam etatem predictorum puerorum Pro hac autem concessione mea dedit michi predictus Arnulphus viginti solidos sterlingorum et ne ego contra hanc concessionem meam esse possim ad majorem securitatem huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Willelmo de Mohun domino Hamelyno Deaudon domino Radulfo filio Ursi Willelmo de Bray Gilberto Malet Matheo de Hele Ricardo de Umaz et aliis quam plurimis