Charter Document - 01600041

Charter Document - 01600041


Charter Number: 01600041
Cartulary Title: Documents and Extracts Illustrating the History of the Honour of Dunster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1236
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Schirburn in crastino clausi Pasche anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo coram Roberto de Lexinton Roberto de Bello Campo Henrico de Ortiaco et Jordano Oliver justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Galfridum de Kitenore petentem et Reginaldum de Moyun quem Agnes de Windesour vocavit ad warantum et qui ei warantizavit de quarta parte unius militis cum pertinenciis in Wulvreston et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Galfridus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto Reginaldo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta quarta parte feodi unius militis cum pertinenciis in perpetuum et pro hac remissione quieta clamancia fine et concordia idem Reginaldus dedit predicto Galfrido undecim marcas argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Schirburn in crastino clausi Pasche anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimodate coram Roberto de Lexintonname Roberto de Bello Camponame Henrico de Ortiaconame et Jordano Oliver justiciariis itinerantibusname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Galfridum de Kitenorename petentem et Reginaldum de Moyunname quem Agnes de Windesourname vocavit ad warantum et qui ei warantizavit de quarta parte unius militis cum pertinenciis in Wulvreston et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Galfridusname remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto Reginaldoname et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta quarta parte feodi unius militis cum pertinenciis in perpetuum et pro hac remissione quieta clamancia fine et concordia idem Reginaldusname dedit predicto Galfridoname undecim marcas argenti