Charter Document - 01600038
Charter Number: | 01600038 |
---|---|
Cartulary Title: | Documents and Extracts Illustrating the History of the Honour of Dunster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1235 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Ivelcestre a die Sancti Michaelis in quinque septimanas anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo coram Roberto de Lexinton Henrico de Ortiaco Roberto de Bellocampo et Jordano Oliver justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Reginaldum de Moyun petentem et Robertum de Neuburc tenentem de duabus carucatis terre cum pertinenciis in Schirreveton unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Robertus recognovit totam predictam terram cum pertinenciis esse jus ipsius Reginaldi et pro hac recognicione fine et concordia idem Reginaldus concessit predicto Roberto totam predictam terram cum pertinenciis habendam et tenendam eidem Roberto et heredibus suis de predicto Reginaldo et heredibus suis in perpetuum faciendo inde servicium feodi unius militis pro omni servicio et exactione et preterea idem Robertus dedit predicto Reginaldo sexaginta et septem marcas argenti et dimidiam
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Ivelcestre a die Sancti Michaelis in quinque septimanas anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimodate coram Roberto de Lexintonname Henrico de Ortiaconame Roberto de Bellocamponame et Jordano Oliver justiciariis itinerantibusname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Reginaldum de Moyunname petentem et Robertum de Neuburcname tenentem de duabus carucatis terre cum pertinenciis in Schirreveton unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Robertusname recognovit totam predictam terram cum pertinenciis esse jus ipsius Reginaldiname et pro hac recognicione fine et concordia idem Reginaldusname concessit predicto Robertoname totam predictam terram cum pertinenciis habendam et tenendam eidem Robertoname et heredibus suis de predicto Reginaldoname et heredibus suis in perpetuum faciendo inde servicium feodi unius militis pro omni servicio et exactione et preterea idem Robertusname dedit predicto Reginaldoname sexaginta et septem marcas argenti et dimidiam