Charter Document - 01600034

Charter Document - 01600034


Charter Number: 01600034
Cartulary Title: Documents and Extracts Illustrating the History of the Honour of Dunster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1231
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus ad quos presens scriptum pervenerit quod ego Reginaldus de Moyun concessi et confirmavi Widoni de la Haie vel cui assignare voluerit custodiam terre de Hetfeld que fuit Galfridi Talebot et heredum suorum videlicet Laurencii filii sui et maritagium ejusdem Laurencii ne dispergetur et si dictus Laurencius in fata decesserit habebit maritagium Alicie sororis predicti Laurencii ne dispar agetur ita libere et quiete ut eam dedi et concessi per cartam meam Eve que fuit uxor Galfridi Talebot Et ego Reginaldus et heredes mei predictam custodiam predicte terre et predicti heredis et racionabiles pertinencias dicto Widoni vel suis assignatis usque ad racionabilem etatem predictorum heredum contra omnes mortales warantizabimus Et quia volo quod hec mea concessio et confirmacio rata et stabilis permaneat huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Hugone de Sancto Filibeito Roberto de Blakeford Ingelrammo de Ralegh Thoma de Sancto Johanne Willelmo de Sancto Johanne Radulfo Tort Baldewino de la Haie Philippo filio Ricardi Donintun Godefrido clerico et multis aliis