Charter Document - 01600030
Charter Number: | 01600030 |
---|---|
Cartulary Title: | Documents and Extracts Illustrating the History of the Honour of Dunster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Taunton die Dominica ante festum Sancti Petri ad Vincula anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis duodecimo coram Thoma de Muleton Roberto de Lexinton Radulfo Musard Johanne de Baiocis et Jordano Oliveri justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Reginaldum de Mohun petentem et Reginaldum de Sancto Leodegario et Julianam matrem ejus tenentes de feodo dimidii militis cum pertinenciis in Toddebire unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Reginaldus de Mohun recognovit predictum feodum dimidii militis cum pertinenciis esse jus ipsorum Reginaldi de Sancto Leodegario et Juliane habendum et tenendum ipsis Reginaldo de Sancto Leodegario et Juliane et heredibus eorum de predicto Reginaldo de Mohun et heredibus suis imperpetuum faciendo inde servicium dimidii militis pro omni servicio Et pro hac recognicione fine et concordia idem Reginaldus de Sancto Leodegario et Juliana dederunt predicto Reginaldo de Mohun triginta marcas argenti
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Taunton die Dominica ante festum Sancti Petri ad Vincula anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis duodecimo coram Thoma de Muletonname Roberto de Lexintonname Radulfo Musardname Johanne de Baiocisname et Jordano Oliveri justiciariis itinerantibusname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Reginaldum de Mohunname petentem et Reginaldum de Sancto Leodegarioname et Julianam matrem ejusname tenentes de feodo dimidii militis cum pertinenciis in Toddebire unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Reginaldus de Mohunname recognovit predictum feodum dimidii militis cum pertinenciis esse jus ipsorum Reginaldi de Sancto Leodegarioname et Julianename habendum et tenendum ipsis Reginaldo de Sancto Leodegarioname et Julianename et heredibus eorum de predicto Reginaldo de Mohunname et heredibus suis imperpetuum faciendo inde servicium dimidii militis pro omni servicio Et pro hac recognicione fine et concordia idem Reginaldus de Sancto Leodegarioname et Juliananame dederunt predicto Reginaldo de Mohunname triginta marcas argenti