Charter Document - 01590014
Charter Number: | 01590014 |
---|---|
Cartulary Title: | Book of the Foundation of Walden Monastery |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1178 - 1189 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus comes Essexie omnibus hominibus et amicis suis presentibus et futuris salutem in Christo Vniuersitati uestre notum fore desidero quod donacionem quam Beatrix de Say fecit ecclesie sancti Iacobi de Waledena de ecclesia de Elsenham in perpetuam elemosinam pro salute propria et suorum antecessorum et successorum quam eciam Gaufridus filius eius concessit et confirmauit quam insuper Gilbertus Londoniensis episcopus et Richardus Colecestrensis archidiaconus litteris et sigillis suis confirmauerunt ego quoque qua possum et debeo solemnitate confirmo et corroboro et sigilli mei munimine firmum et stabile fore cupio Quare uolo et precipio ut prior et monachi predicti monasterii iamdictam ecclesiam in pace libere et quiete et imperpetuum possideant cum omnibus que ad ipsam ecclesiam pertinent in omnibus decimis et obuencionibus sicut littere predictorum testantur Hiis testibus Hasculfo et Hugone capellanis magistro Edwardo magistro Rogero magistro Mauricio Roberto filio Hermeri Roberto Multune Iohanne del Rochele Alboldo Pulcyn Gileberto de Ver Ricardo de Reigm Waltero de Brusseles et multis aliis