Charter Document - 01590013

Charter Document - 01590013


Charter Number: 01590013
Cartulary Title: Book of the Foundation of Walden Monastery
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1166 - 1186
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus de Mandeuilla comes Essexie omnibus hominibus et amicis suis Francis et Anglis presentibus et futuris ad quos presens scriptum peruenerit salutem Sciatis omnes me concessisse et dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et sancte Marie et beato Iacobi apostolo de Waledena et monachis ibidem Deo famulantibus pro salute propria et omnium antecessorum et successorum meorum in puram et perpetuam elemosinam omnes decimas omnium assartorum et noualium meorum que nunc iam in presenciam facta sunt uel que aliquo tempore imposterum fient in omnibus locis et omnibus terris et demeniis meis scilicet de terra arabili de pomeriis et ortis seu de quibuslibet omnibus aliis rebus de quibus decima exigi debet uel dari Quare uolo et firmiter precipio quatinus predicti monachi prenominatas decimas imperpetuum habeant quiete in euum teneant in pace eternaliter possideant sicut aliqua decima liberius et quietius teneri potest uel debet Si quis autem heredum uel successorum meorum hanc meam elemosinam et donacionem in aliquo diminuere uel auferre attemptauerit maledictionem Dei omnipotentis habeat nisi ad emendacionem ueniat et si aliqua sint ablata restituat Hiis testibus Willelmo de Ver Asculfo Abel Godardo capellanis magistro Ernaldo magistro Augustino comite Albrico Gileberto de Ver Radulpho de Chesneduit Iohanne de Rokella Widone de Hadfelda Ernaldo de Roniges et aliis multis

Source (click image below to view full size)