Charter Document - 01570064
Charter Number: | 01570064 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Buckfast Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1245 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Reginaldus de Valle Torta dedi concessi et tradidi et hac presenti carta mea confirmaui Osberto Corbyn quartam partem unius ferlingi et quinque acras terre apud Chalueleghe et quartam partem unius ferlingi terre in Rotherforde illam scilicet quam Ailwardus Whitloc aliquando tenuit cum omnibus pertinenciis suis Tenendum et habendum de me [et] heredibus meis sibi et heredibus suis vel cui assignare voluerit iure hereditario inperpetuum libere et quiete pacifice et integre Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ipse et heredes sui viginti unum denarios ad festum sancti Michaelis pro omni seruicio querela demanda et exaccione Concessi eciam predicto Osberto et heredibus suis communam pasturam per totam terram meam in eodem Manerio in bosco meo et extra sine contradiccione aliqua et housbote et haybote in bosco meo sufficienter sine wasto per visum forestarii mei Si vero dictus Osbertus vel heredes eius in misericordiam meam vel heredum meorum inciderint iudicio parium suorum pro sex denariis quieti sint Pro hac autem donacione et concessione mea dedit michi dictus Osbertus Corbyn viginti solidos sterlingorum in recognicionem Unde ego et heredes mei predicto Osberto Corbyn et heredibus suis predictas terras cum omnibus suis pertinenciis contra omnes homines et feminas Warantizare tenemur imperpetuum Quod ut ratum et inconcussum imperpetuum permaneat presenti carta et sigilli mei impressione confirmaui Hiis testibus Rogero de Morvylle Rogero de Erith Eustachio clerico Osberto Mugge Stephano Mugge Michaele Mugge Joele de Bodetone Ricardo Tyulla Gervasio clerico et aliis