Charter Document - 01570060
Charter Number: | 01570060 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Buckfast Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1327 - 1369 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis fidelibus presens scriptum inspecturis vel audituris Ricardus Bauceyn miles Salutem Sciat universitas vestra me concessisse et quietum clamasse pro me et heredibus meis Hugonem de Wermecombe cum omni sequela sua ab omni Naiuitate et seruitute et seruili opere Ita videlicet quod poterunt de cetero ire redire sicut liberi et manere ubicumque voluerint extra terram meam absque omni contradiccione et cauillacione mei vel heredum meorum Pro hac autem concessione et quieta clamancia mea dedit michi Ricardus Bineleghe dimidiam Marcam argenti in recognicionem pro qua dimidia Marca ego predictus Ricardus Bauceyn et heredes mei predictam concessionem et quietam clamanciam predicto Hugoni et omni sequele sue imperpetuum Warantizare tenemur In cuius rei testimonium hoc presens scriptum sigilli mei impressione confirmaui Hiis testibus Warino de More Michaele Mugge Osberto Mugge Martino Bodin Nicholao Thurgis et multis aliis