Charter Document - 01570049
| Charter Number: | 01570049 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Buckfast Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1223 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod Ego Hurgelas de Holna filius Serlonis de Holna dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Nicholao de Laya et heredibus suis unum ferlingum terre in terra mea de Holna pro homagio et seruicio suo Cuius ferlingi isti sunt termini scilicet inter Langeford et quercistede et viij acras ultra uiam que ducit inter Langeford et quercistede uersus meridiem et sic juxta magnam uiam usque Lamaingbohe et de lamaingbohe usque ad Norbroc et sic iuxta riuum de Norbroka usque ad predictum Langeforde Concessi siquidem prefato Nicholao terram meam ultra portam Totonie orientalem cum pertinenciis suis in augmentum eiusdem feudi Preterea concessi predicto Nicholao et eandem libertatem et hominibus suis in bosco Reginaldi de Valle Torta quam ego habeo et homines mei Hec autem omnia sicut prescriptum est dedi et concessi predicto Nicholao et heredibus suis Tenenda et habenda de me et heredibus meis libere et quiete ab omni querela in bosco in plano in pratis et pascuis in viis et aquis et moris et in omnibus libertatibus et emendacionibus predicte terre pertinentibus Preterea concessi prefato Nicholao communam in tota terra mea quam de eodem feudo teneo et in bosco meo sibi et heredibus suis husbote et haybote per uisum forestarii mei Reddendo michi et heredibus meis annuatim ipse et heredes sui unam libram cere In assumpcione beate marie pro omni seruicio michi pertinenti salvo seruicio Regali scilicet xl parte feudi unius militis In Recognicione huius donacionis et concessionis mee dedit michi sepedictus Nicholaus xij marcas et dimidiam argenti Ego autem et heredes mei dictam terram dicto Nicholao et heredibus suis tenemur Warantizare contra omnes gentes et si ego et heredes mei predictam terram prefato Nicholao et heredibus suis Warantizare non poterimus nos In aliis nostris terris racionale escambium eis facere tenemur ad ualenciam predicte terre Et ut hec mea donacio et concessio Rata et inconcussa perseueret eam presenti scripto et sigilli mei inpressione Roboravi Hiis testibus Michaele tunc temporis Abbate de Bucfestria Antonio tunc Priore de Plimtone Willelmo Buzun Willelmo de Purlla Willelmo Crispin Radulpho de Huppete Willelmo de Cumba Willelmo de Sancto Stephano Ricardo de Hurberneforde Hosberto Mugge Stephano Mugge et multis aliis facta est autem hec carta Anno ab incarnacione Domini MCCXXIII In festo invencionis sancte Crucis
Markups
Names Markup:
Sciant presentes et futuri quod Ego Hurgelas de Holna filius Serlonis de Holnaname dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Nicholao de Layaname et heredibus suis unum ferlingum terre in terra mea de Holna pro homagio et seruicio suo Cuius ferlingi isti sunt termini scilicet inter Langeford et quercistede et viij acrasnumeral ultra uiam que ducit inter Langeford et quercistede uersus meridiem et sic juxta magnam uiam usque Lamaingbohe et de lamaingbohe usque ad Norbroc et sic iuxta riuum de Norbroka usque ad predictum Langeforde Concessi siquidem prefato Nicholaoname terram meam ultra portam Totonie orientalem cum pertinenciis suis in augmentum eiusdem feudi Preterea concessi predicto Nicholaoname et eandem libertatem et hominibus suis in bosco Reginaldi de Valle Tortaname quam ego habeo et homines mei Hec autem omnia sicut prescriptum est dedi et concessi predicto Nicholaoname et heredibus suis Tenenda et habenda de me et heredibus meis libere et quiete ab omni querela in bosco in plano in pratis et pascuis in viis et aquis et moris et in omnibus libertatibus et emendacionibus predicte terre pertinentibus Preterea concessi prefato Nicholaoname communam in tota terra mea quam de eodem feudo teneo et in bosco meo sibi et heredibus suis husbote et haybote per uisum forestarii mei Reddendo michi et heredibus meis annuatim ipse et heredes sui unam libram cere In assumpcione beate marie pro omni seruicio michi pertinenti salvo seruicio Regali scilicet xl partenumeral feudi unius militis In Recognicione huius donacionis et concessionis mee dedit michi sepedictus Nicholausname xij marcas et dimidiam argentinumeral Ego autem et heredes mei dictam terram dicto Nicholaoname et heredibus suis tenemur Warantizare contra omnes gentes et si ego et heredes mei predictam terram prefato Nicholaoname et heredibus suis Warantizare non poterimus nos In aliis nostris terris racionale escambium eis facere tenemur ad ualenciam predicte terre Et ut hec mea donacio et concessio Rata et inconcussa perseueret eam presenti scripto et sigilli mei inpressione Roboravi Hiis testibus Michaelename tunc temporis Abbate de Bucfestrianame Antonioname tunc Priore de Plimtonename Willelmo Buzunname Willelmo de Purllaname Willelmo Crispinname Radulpho de Huppetename Willelmo de Cumbaname Willelmo de Sancto Stephanoname Ricardo de Hurbernefordename Hosberto Muggename Stephano Muggename et multis aliis facta est autem hec carta Anno ab incarnacione Domini MCCXXIII In festo invencionis sancte Crucisdate
