Charter Document - 01570048
Charter Number: | 01570048 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Buckfast Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1257 - 1280 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod Ego Urghelas filius Serlonis de Holna dedi et concessi Willelmo Crocke et Waltero Bon et heredibus suis pro seruiciis suis et homagiis suis totum tenementum cum toto nemore quod Ego et pater meus tenuimus de feudo H de Nunant aput Holnam sicut umquam melius et liberius habuimus et cum hominibus scilicet cum Stephano et Waltero et Wada cum eorum progenie et cum aliis hominibus ad idem tenementum adiacentibus et cum eorum progenie Excepto molendino et exceptis Edrico Colbern et Alurico filio Godwini et Alurico Wace cum eorum progenie et sequela et terris que ad opus meum retinui Tenendum et Habendum sibi et heredibus suis de me et de heredibus meis scilicet Willelmo Croc unam medietatem et Waltero aliam libere et quiete et inconcusse et absque uexacione et molestia Reddendo annuatim michi et heredibus meis unam libram cimini ad festum sancti Michaelis apud Totoniam pro omni seruicio et querela Salvo tamen seruicio Regali scilicet vigesima pars seruicii unius militis Et ego et heredes mei sibi et heredibus suis predictam donacionem et confirmacionem contra omnes Warantizare debemus Et in recognicionem huius concessionis et donacionis dedit michi predictus Willelmus Croc unum anulum aureum cum uno safiro et Walterus Bon unum alium anulum aureum cum alio safiro et ut hec donacio et concessio stabilis et firmis imperpetuum permaneat presenti scripto et sigillo me[o] confirmaui Hiis Testibus Willelmo Buzun Willelmo Bauzan Et multis aliis