Charter Document - 01570045
Charter Number: | 01570045 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Buckfast Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1280 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Rogerus de Nunnont dedi et concessi Serloni de Holna unum ferlingnum terre in manerio meo de Holna pro seruicio suo Cuius ferlingni isti sunt termini Scilicet inter Langaford et quercistede et octo acras ultra uiam que ducit inter Langaforde et quercistede uersus meridiem Et sic usque la mainboghe et de la mainboghe usque in Norbrocam et cum illa terra similiter dedi ei totam molturam omnium hominum meorum de Holna Ita quod ego uel heredes mei in manerio de Holna molendinum habere non poterimus nec homines illius manerii manumolam ad bladum habere poterunt Set si famuli fferlonis uel eius heredum inuenerint aliquem hominum meorum de Holna ferentem uel ducentem bladum molendum ad aliud molendinum quam fferlonis equus et bladum eiusdem fferlonis et mea erit misericordia Concessi siquidem predicto fferloni ut ipse et homines sui de utraque Holna habeant porcos suos in nemore meo quietos de pannagio Hec autem omnia sicut predictum est dedi et concessi sepedicto fferloni et heredibus suis tenenda de me et heredibus meis libere et quiete ab omni querela in bosco et plano et pascuis et omnibus libertatibus et emendacionibus pro seruicio suo scilicet in aumentum feudi sui quod antea de me tenuit faciendo michi inde uicesimam partem seruicii unius militis sicut prius fecit Hiis testibus Widone de Nunnont Willelmo filio Herberti Roberto filio suo Ricardo Bauzan Widone de Bochelonde Michaele de Spicwic Thoma filio suo Willelmo de Bochelonde Ricardo de Chen Widone de Hurburnaford Jocelino filio ffordine Rogero Mascoc Hamelino burgensi Galfrido de Londe Godefrido ffabro Ranulpho Corchelon Roberto fratre eius Et multis Aliis