Charter Document - 01570043
Charter Number: | 01570043 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Buckfast Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1280 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus de Nunont dedi et concessi Serloni de Holna unum ferlignum terre in Manerio meo de Holna pro seruicio suo Cuius ferlingi Isti sunt termini Scilicet inter Langaford et quercistede et viij acras ultra uiam que ducit inter Langaford et Quercistede uersus austrum et sic usque lamainbohe et de mainbohe usque in Norbrocam Dedi ei similiter totam molturam hominum meorum de Holna ita quod ego in illo manerio molendinum habere non potero nec homines mei manumolam ad bladum habere poterunt Set si Serlo uel aliquis ex suis inuenerit aliquem hominum meorum de Holna ferentem uel ducentem bladum molendum ad illud molendinum quasi ad molendinum predicti Serlonis equus et bladum erit Serlonis et michi custodietur misericordia Concessi insuper memorato fferloni ut ipse et homines sui de utraque Holna Habeant porcos suos in nemore meo quietos de Pannagio Hec autem omnia sicut predictum est dedi et concessi sepedicto fferloni et heredibus suis tenenda de me et heredibus meis libere quiete pacifice et honorifice in bosco in plano in uiis in semitis et in omnibus libertatibus et emendacionibus pro seruicio suo in aumentum feudi sui quod prius de me tenuit faciendo michi inde uicesimam partem seruicii unius militis sicut prius fecit Hiis testibus Widone de Nunont Willelmo filio Herberti Roberto filio suo Ricardo Bauzan Willelmo filio suo Widone de Bochelonde Reginaldo de Valle Torta Willelmo fratre ejus Michaele de Spichwich Thoma filio suo Willelmo de Bochalonde Ricardo de Chen Widone de Hurburnaford Jocelino filio ffordine Rogero Mascoc Hamelino burgensi Gaufrido de Londe Godefrido fabro Ranulpho Corchelun Roberto fratre eius et multis Aliis