Charter Document - 01570042

Charter Document - 01570042


Charter Number: 01570042
Cartulary Title: The Cartulary of Buckfast Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1280
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Anno Domini MCC Octogesimo In festo Sancti Andree Apostoli ita conuenit inter Dominum Abbatem de Bucfestria et eiusdem loci Conuentum ex una parte et Michaelem Cole ex altera videlicet quod dicti Religiosi tradiderunt et concesserunt dicto Michaeli Custodiam tocius terre et tenementorum que fuerunt Stephani le Mugge filii et heredis Osberti Mugge de quibus fuit in seisina die quo obiit pro decem marcis argenti quas idem Michael dedit eisdem Religiosis premanibus Concesserunt insuper dicti Religiosi dicto Michaeli quod possit Mariotam filiam et heredem dicti Stephani cuicumque uoluerit ex filiis suis maritare et non alibi absque consensu dictorum Religiosorum Concesserunt eciam dicti Religiosi dicto Michaeli quod si Osbertus Mugge [pater] predicti Stephani qui medietatem terre que ad dictum Stephanum pertinere debet de iure tenet infra terminum etatis dicte Mariote filie et heredis dicti Stephani obierit tota dicta terra cum pertinenciis ad custodiam dicti Michaelis deueniet omni eo modo et condicione Tenenda quibus aliam tenet et de iure tenere debet Et quoniam idem Osbertus quoddam pratum dictis Religiosis ad firmam tradidit et antequam dictus Stephanus de residuo dicte terre feofatus fuerit ipsis super hoc scriptum conuencionis ad certum terminum fecit de quo quinque anni Restabant uenturi post Datam huius scripti ita sane quod quinquies de eodem prato emolumentum recipient concesserunt quod dicto termino quinque annorum elapso medietas dicti prati ad dictum Michaelem nomine custodie deueniat Dicti vero Religiosi dictas terras et tenementa omni eo modo quo predictum est usque ad legitimam etatem dicte Mariote dummodo vixerit ipsa contra omnes homines et feminas Warantizare tenentur In cuius rei testimonium hiis scriptis alternatim partes sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Willelmo de Spychwike Willelmo de Kyllebyri Galfrido Mugge Galfrido de la Weye Hugone Cole Et Aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Anno Domini MCC Octogesimo In festo Sancti Andree Apostolidate ita conuenit inter Dominum Abbatem de Bucfestrianame et eiusdem loci Conuentumname ex una parte et Michaelem Colename ex altera videlicet quod dicti Religiosiname tradiderunt et concesserunt dicto Michaeliname Custodiam tocius terre et tenementorum que fuerunt Stephani le Mugge filii et heredis Osberti Muggename de quibus fuit in seisina die quo obiit pro decem marcis argenti quas idem Michaelname dedit eisdem Religiosisname premanibus Concesserunt insuper dicti Religiosiname dicto Michaeliname quod possit Mariotam filiam et heredemname dicti Stephaniname cuicumque uoluerit ex filiis suis maritare et non alibi absque consensu dictorum Religiosorumname Concesserunt eciam dicti Religiosiname dicto Michaeliname quod si Osbertus Mugge [pater] predicti Stephaniname qui medietatem terre que ad dictum Stephanumname pertinere debet de iure tenet infra terminum etatis dicte Mariote filie et heredisname dicti Stephaniname obierit tota dicta terra cum pertinenciis ad custodiam dicti Michaelisname deueniet omni eo modo et condicione Tenenda quibus aliam tenet et de iure tenere debet Et quoniam idem Osbertusname quoddam pratum dictis Religiosisname ad firmam tradidit et antequam dictus Stephanusname de residuo dicte terre feofatus fuerit ipsis super hoc scriptum conuencionis ad certum terminum fecit de quo quinque anni Restabant uenturi post Datam huius scripti ita sane quod quinquies de eodem prato emolumentum recipient concesserunt quod dicto termino quinque annorum elapso medietas dicti prati ad dictum Michaelemname nomine custodie deueniat Dicti vero Religiosiname dictas terras et tenementa omni eo modo quo predictum est usque ad legitimam etatem dicte Mariotename dummodo vixerit ipsa contra omnes homines et feminas Warantizare tenentur In cuius rei testimonium hiis scriptis alternatim partes sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Willelmo de Spychwikename Willelmo de Kyllebyriname Galfrido Muggename Galfrido de la Weyename Hugone Colename Et Aliis