Charter Document - 01570036
Charter Number: | 01570036 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Buckfast Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1244 - 1245 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Uniuersis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis Reginaldus de Valle Torta salutem Noverit Uniuersitas uestra me vendidisse et concessisse Abbati et monachis de Bucfestria quandam partem Bosci mei de Sutholna cuius hec sunt Bunde videlicet a parte occidentali domus Hugonis de Lomescumbe iuxta riuum qui extendit ad fossam de Budatone et per eandem fossam usque ad Snellecumbelake que est terra Stephani Mugge et a Snellecumbelake iuxta riuum usque ad pratum Thome Thutbolde et a prato eiusdem apud orientem usque ad Mortecumbefoten Et a mortecumbefoten ex parte aquilonis usque ad domum predicti Hugonis de Lomescumbe Concessi eciam predictis Abbati et Monachis pro me et pro heredibus meis quod si carbonem facere uoluerint de predicto Bosco licet eis sine omni contradiccione ibidem fossam facere ubi uiderint sibi magis expedire et cum equis suis et quadrigis liberum introitum et exitum per terram meam ad ligna sua deducenda Hanc autem uendicionem et concessionem predicti Bosci cum solo in quo stat ego et heredes mei dictis Abbati et Monachis de Bucfestria tenemur Warantizare saluis nobis pasturis et defensis ab octavis epiphanie anni gracie Millesimi CC quadragesimi quarti usque ad duos annos integros futuros et dimidium Ita scilicet quod solum post predictum terminum remaneat nobis et heredibus nostris sine contradiccione Pro hac autem uendicione et concessione dederunt michi premanibus predicti Abbas et Conuentus de Bucfestria octo marcas argenti In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui
Markups
Names Markup:
Uniuersis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis Reginaldus de Valle Tortaname salutem Noverit Uniuersitas uestra me vendidisse et concessisse Abbatiname et monachis de Bucfestrianame quandam partem Bosci mei de Sutholna cuius hec sunt Bunde videlicet a parte occidentali domus Hugonis de Lomescumbename iuxta riuum qui extendit ad fossam de Budatone et per eandem fossam usque ad Snellecumbelake que est terra Stephani Muggename et a Snellecumbelake iuxta riuum usque ad pratum Thome Thutboldename et a prato eiusdem apud orientem usque ad Mortecumbefoten Et a mortecumbefoten ex parte aquilonis usque ad domum predicti Hugonis de Lomescumbename Concessi eciam predictis Abbatiname et Monachisname pro me et pro heredibus meis quod si carbonem facere uoluerint de predicto Bosco licet eis sine omni contradiccione ibidem fossam facere ubi uiderint sibi magis expedire et cum equis suis et quadrigis liberum introitum et exitum per terram meam ad ligna sua deducenda Hanc autem uendicionem et concessionem predicti Bosci cum solo in quo stat ego et heredes mei dictis Abbatiname et Monachis de Bucfestrianame tenemur Warantizare saluis nobis pasturis et defensis ab octavis epiphanie anni gracie Millesimi CC quadragesimi quartidate usque ad duos annos integros futuros et dimidium Ita scilicet quod solum post predictum terminum remaneat nobis et heredibus nostris sine contradiccione Pro hac autem uendicione et concessione dederunt michi premanibus predicti Abbasname et Conuentus de Bucfestrianame octo marcas argenti In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui