Charter Document - 01570033
Charter Number: | 01570033 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Buckfast Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1233 - 1288 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Reginaldus de Valle Torta filius Rogeri de Valle Torta salutem Nouerit Uniuersitas uestra me Divine caritatis intuitu pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum quietum clamasse Abbati de Bucfestria et Conuentui et ibidem Deo seruientibus pro me et heredibus meis omne ius quod habui vel aliquo modo habere potui in quodam Wasto quod est ex occidentali parte de la Ruerewe in quo me habere ius dicebam et placitum motum fuerit inter me et dictum Abbatem et Conuentum per breue non disseisine coram Willelmo de Eboraco Willelmo de Sancto Edmundo Roberto de bello campo Jordano Oliveri Justiciariis Domini Regis tunc itinerantibus apud Exoniam Unde hec sunt mete A capite de Smalebroc per de[s]censum eiusdem Smalebroc usque in aquam de Auene et per aquam de Auene ascendendo usque ad Huttere Welebroc et ab Huttere Welebroc ascendendo usque ad capud eiusdem Welebroc et ita directe usque ad Pubbaburgam et Ita a Pubbaburga per dictam Ruherewe uersus austrum usque in directum capitis predicti Smalebroc Tenendum et Habendum dicto Abbati et Conuentui imperpetuum cum omnibus pertinenciis infra dictas metas contentis de me et heredibus meis in puram et perpetuam et omnino quietam elemosinam absque omni seruicio seculari et demanda Saluo hominibus manerii de Sutholna communi pastura et turba eis necessaria absque vendicione et donacione Pro hac autem quieta clamancia dederunt michi Abbas et Conuentus quadraginta marcas sterlingorum et tam ego quam heredes mei dictum Wastum dictis Abbati et Conuentui contra omnes homines Warantizare tenemur Quod ut ratum et stabile inperpetuum permaneat presenti scripto et sigilli mei inpressione roboraui Hiis testibus Radulpho Archidiacono Barnastapolie Joele de Valle Torta milite Huardo de Bikelee Willelmo de la Pomeria Henrico de Valle Torta Galfrido de Pridias Durando filio Ricardi Martino Prudome Canonico Exoniensi Eustacio clerico Alwredo de Dudehury Ricardo de Cumbe et Multis Aliis