Charter Document - 01570025

Charter Document - 01570025


Charter Number: 01570025
Cartulary Title: The Cartulary of Buckfast Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1247 - 1254
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Nouerint uniuersi ad quos presens scriptum peruenerit Quod Ego Ricardus de Ockestune remisi et quietam clamaui et hac presenti carta mea confirmaui Deo et beate Marie de Bucfastria et monachis ibidem Deo seruientibus totam partem dotis de Hosefenne cum omnibus pertinenciis suis que fuit Sare uxoris Urgeleysii de Holne quam habui de dicta Sara sicut continetur in Carta inter me et dictam Saram confecta uero dictus Ricardus dictam partem terre de Hosefenne cum omnibus pertinenciis predictis Monachis omnibus diebus vite predicte Sare contra omnes homines et feminas teneor Warantizare Pro hac autem quieta clamancia et presentis carte me[e] confirmacione dederunt michi predicti Monachi duodecim solidos et sex denarios in recognicionem In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Adam de Rifforde tunc maiore Exonie Johanne de Ockestune et Philippo Tinctore tunc prepositis Michaele Pellard Waltero de Ockestune Ricardo de Cumba Godefrido Clerico et Multis Aliis

Source (click image below to view full size)