Charter Document - 01570009

Charter Document - 01570009


Charter Number: 01570009
Cartulary Title: The Cartulary of Buckfast Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1257 - 1280
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod Ego Rogerus de nunant filius Rogeri et frater Henrici de Nunant pro salute anime mee et pro salute animarum omnium antecessorum et successorum meorum quantum ad me pertinet vel poterit pertinere concedo et dono ex parte mea et ratam habeo et in eternum habiturus sum ratam donacionem quam pater meus Rogerus fecit monachis de Bocfasta de Bosco de Sideham et de aquis iuxta ilium et de terminis per omnia sicut eius carta testatur et donacionem de terra de Schirehilde cum bosco et cum aqua ex utraque parte quam uenerabilis dominus et frater meus Henricus de Nunant prefatis monachis in perpetuam elemosinam dedit et carta sua confirmauit Has donaciones et res ipsas que cartis predictorum uirorum nominatim exprimuntur et prefatis monachis in puram et perpetuam elemosinam collate sunt solutas et liberas ab omni seruicio et exaccione seculari et omni libertate preditas Ego quoque dono et concedo et huius carte me[e] et sigilli mei attestacione confirmo Hiis testibus Ricardo Flammage Thoma de Va[u]tort Roberto filio Herebert Martino de ffishachre Benedicto clerico Wydone Crocca Willelmo de Cumba Ricardo filio ejus Roberto clerico et scriba Roberto mazun Willelmo Carpenter et multis Aliis

Source (click image below to view full size)