Charter Document - 01570008

Charter Document - 01570008


Charter Number: 01570008
Cartulary Title: The Cartulary of Buckfast Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1257 - 1280
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod Ego Henricus de nunant pro salute anime mee et sponse mee elisabeth et pro animabus omnium antecessorum meorum et successorum meorum dedi ecclesie de Bocfasta et monachis ibidem Deo seruientibus in perpetuam elemosinam solutam liberam et quietam ab omni exaccione et seruicio seculari terram de Scirhille cum bosco et cum tota mea parte aque ex utraque parte scilicet a diuisis bosci de Sideham quem pater meus Rogerus de nunant et ego prefatis monachis in elemosinam dedimus usque ad uiam de nordbroc iuxta rogum et ita ad furcum uiarum et sic trans uiam apud orientem sicut semita ducit reccius in Dertam Concessi nichilominus ut predicti monachi faciant fossatum circa terminos supra memorati bosci si eis placuerit Et ne peruersorum hominum malignitate ista donacio mea irrita cassetur Hanc ipsam carta mea et sigilli mei munimine confirmo Qui autem eam cassare presumpserit malediccionem beate Dei genitricis marie et meam non euadant Et qui eam ratam habuerint et firmam eiusdem uirginis proteccione letentur Hiis testibus Willelmo fili[o] Stephani Johanne longo Willelmo Bauzan Willelmo de Regni Roberto filio Herebert Ricardo de nunant Gwidone Crocca Rogero de Ilesham Hamelino le Taillur

Source (click image below to view full size)