Charter Document - 01570001
Charter Number: | 01570001 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Buckfast Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1350 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[cum omni]bus seruiciis et demandis ad dictos Religiosos pertinentibus Salva secta Curie dictorum Religiosorum omnium eo modo facienda quo ceteri liberi homines Manerii de Bucfestria faciunt et facere debent Ita quod si contigerit dictum Johannem [Ode] vel aliquem heredum suorum in dicta terra homines assidere seu aliquos cuiuscumque sint condicionis tenentes habere Teneantur iidem dictam Curiam sequi et de transgressionibus suis ibidem Respondere et per omnia emendam facere sicut ceteri homines dicti manerii Et tam dictus Johannes et heredes sui quam ceteri homines in dicta terra manentes tenentur totum bladum suum ad molendina dictorum Religiosorum molere et inde debitum Thelonium reddere pro releuio vero quociens acciderit et meliori auerio defuncti tam dictus Johannes quam heredes sui dabunt xij solidos et sex denarios Insuper si contigerit dictum Johannem absque herede de Carne sua legitime procreato fatis cedere volunt et concedunt dicti Religiosi quod dicta terra deueniet Stephano Ode fratri suo ad terminum vite sue Ita plane quod nullus heredum suorum seu aliquis alius de parentela eorundem post mortem dicti Stephani quicquam Juris in dicta terra possint exigere seu de Jure possidere Nec licebit dicto Johanni uel cuiquam heredum suorum prenominatorum In dicta villa de Leghe Tabernam vini tenere absque dictorum Religiosorum speciali licencia Pro hac autem conuencione et scripti huius confirmacione dedit dictus Johannes dictis Religiosis quatuor marcas argenti premanibus in Recognicione et conuentui ad pitanciam quinque solidos Unde Religiosi et eorum successores dictam terram cum omnibus pertinenciis dicto Johanni et heredibus prenominatis Contra omnes Mortales Warantizare tenentur et defendere In Cuius Rei Testimonium presentibus scriptis ad modum Cirographi confectis Partes Alternatim sigilla sua apposuerunt Hiis Testibus Willelmo de Spychwycke Johanne de Boyuile Willelmo de Killebyry Henrico de Bodetone Roberto de Berehulle et aliis