Charter Document - 01561035

Charter Document - 01561035


Charter Number: 01561035
Cartulary Title: Durham Episcopal Charters 1071-1152
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1146
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f89r)

Charter:

Ego Osbertus nepos episcopi Rannulfi legali donatione ipsius episcopi hereditario iure possidens manerium quod dicitur Midelham pro liberatione anime mee dedi et concessi in liberam et perpetuam elemosinam deo et sancto Cuthberto atque monachis in ecclesia ipsius sancti perpetuo seruientibus ecclesiam supradicte uille de Midelham et omnia que ad eandem ecclesiam pertinent libera et quieta sicut Orm presbiter eadem die tenebat qua hec donatio facta est cooperante et consentiente domino meo Willelmo episcopo et uoluntate atque consensu heredum meorum Ego etiam Radulfus clericus qui tunc temporis ipsius ecclesie persona fui quod meum in ipsa ecclesia fuerat deo et sancto Cuthberto et monachis eius dedi et concessi Et in donationis huius nostre confirmationem simul sigillis nostris presentia scripta firmauimus et super altare sancti Cuthberti per cultellum istum obtulimvs Hec donatio et donationis huius confirmatio facta est anno ab incarnatione domini MC quadragesimo vi secundo scilicet anno introitus dom[i]ni Willelmi episcopi in suam sedem in plena sinodo sub testimonio totius sinodi

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Ego Osbertus nepos episcopi Rannulfiname legali donatione ipsius episcopiname hereditario iure possidens manerium quod dicitur Midelham pro liberatione anime mee dedi et concessi in liberam et perpetuam elemosinam deo et sancto Cuthberto atque monachisname in ecclesia ipsius sanctiname perpetuo seruientibus ecclesiam supradicte uille de Midelham et omnia que ad eandem ecclesiam pertinent libera et quieta sicut Orm presbiter eadem die tenebat qua hec donatio facta est cooperante et consentiente domino meo Willelmo episcoponame et uoluntate atque consensu heredum meorum Ego etiam Radulfus clericusname qui tunc temporis ipsius ecclesie personaname fui quod meum in ipsa ecclesia fuerat deo et sancto Cuthberto et monachis eiusname dedi et concessi Et in donationis huius nostre confirmationem simul sigillis nostris presentia scripta firmauimus et super altare sancti Cuthberti per cultellum istum obtulimvs Hec donatio et donationis huius confirmatio facta est anno ab incarnatione domini MC quadragesimo vi secundo scilicet anno introitus dom[i]ni Willelmi episcopiname in suam sedem in plena sinodo sub testimonio totius sinodi