Charter Document - 01560035

Charter Document - 01560035


Charter Number: 01560035
Cartulary Title: Durham Episcopal Charters 1071-1152
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1146
Date type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartulary II (f215r)
Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f135v)

Charter:

W[illelmus] dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris salutem Sciatis nos testificari et concedere atque presentis carte munimine confirmare donationem quam Osbertus uicecomes fecit uoluntate atque consensu heredum suorum in presentia nostra et tocius sinodi apud Dunelmum uidelicet de ecclesia de Middelham quam ipse Osbertus dedit atque concessit in puram et perpetuam elemosinam deo et sancto Cuthberto ac monachis in ecclesia eiusdem sancti perpetuo seruientibus cum omnibus ad eam pertinentibus quiete et libere possidendam sicut eius carta testatur Quam etiam cartam in testimonium et confirmationem huius donationis predicti Osberti sigillo et Radulfi clerici qui tunc illius ecclesie persona fuit tam subscriptione quam sigillo firmatam nos insuper adiecta sigilli nostri auctoritate roborauimus Vniuersis igitur tam posteris quam presentibus sub interminatione diuine ultionis ex parte beatissimi confessoris Cuthberti et nostra modis omnibus interdiximus ne predictis monachis iniuriam quamlibet uel molestiam aliquis inferre presumat siue de prefata ecclesia siue de his que ad ipsam pertineant Testibus Rannulfo archidiacono Nicholao canonico Alano presbitero de Walesende Bainardo Rodberto de F[r]iboys Ricardo de Keteluile

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



W[illelmus]name dei gratia Dunelmensis episcopusname omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris salutem Sciatis nos testificari et concedere atque presentis carte munimine confirmare donationem quam Osbertus uicecomesname fecit uoluntate atque consensu heredum suorum in presentia nostra et tocius sinodi apud Dunelmum uidelicet de ecclesia de Middelham quam ipse Osbertusname dedit atque concessit in puram et perpetuam elemosinam deo et sancto Cuthberto ac monachisname in ecclesia eiusdemname sancti perpetuo seruientibus cum omnibus ad eam pertinentibus quiete et libere possidendam sicut eius carta testatur Quam etiam cartam in testimonium et confirmationem huius donationis predicti Osbertiname sigillo et Radulfi clericiname qui tunc illius ecclesie personaname fuit tam subscriptione quam sigillo firmatam nos insuper adiecta sigilli nostri auctoritate roborauimus Vniuersis igitur tam posteris quam presentibus sub interminatione diuine ultionis ex parte beatissimi confessoris Cuthberti et nostra modis omnibus interdiximus ne predictis monachisname iniuriam quamlibet uel molestiam aliquis inferre presumat siue de prefata ecclesianame siue de his que ad ipsam pertineant Testibus Rannulfo archidiacononame Nicholao canoniconame Alano presbitero de Walesendename Bainardoname Rodberto de F[r]iboysname Ricardo de Keteluilename