Charter Document - 01560025
Charter Number: | 01560025 |
---|---|
Cartulary Title: | Durham Episcopal Charters 1071-1152 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1128 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f132v) |
Charter:
Rann[ulfus] Dunelmensis episcopus omnibus suis successoribus et parrochianis sancti Cuthberti tam presentibus quam successuris salutem et benedictionem Sciatis uos qui presentes estis sciant et posteri uestri quod ego Rann[ulfus] episcopus eandem libertatem ecclesie sancte Marie et sancti Cuthberti et monachis in eadem ecclesia deo seruientibus do et concedo quam eadem ecclesia et fratres in eadem commorantes habuerant ea die qua ad episcopatum Dunelmensem dei gratia non meis meritis consecratus sum tam in ecclesiis quam in uillis et in terris et in siluis et in aquis et in omnibus aliis rebus quibus predicti fratres eadem die saisiti et inuestiti erant Ea uero omnia que eis uoluntate et cupiditate mea abstuleram sciatis me eisdem inperpetuum possidenda mali facti penitens et misericordiam querens super altare sancti Cuthberti per anulum reddidisse Concessi etiam priori et eis ut ad dispositionem rerum suarum liberam in omnibus habeant facultatem et nullus eis super hoc queso sit molestus sed in his et in omnibus aliis q[ue] eis teste deo concessi plenam ex integro habeant potestatem Test[ibus] Robert[o] archidiacon[o] et Rann[ulfo] archidiacono et Osbert[o] nepo[te] episcopi et Roger[o] Coisn[eriis] et Petr[o] de Humet et Johann[e] de Amunda uill[a] et Willelm[o] fili[o] Rannulfi et Loher[ingo] et Willelm[o] camer[ario] et Robert[o] nep[ote] episcopi et Ansk[etillo] de Wigrecaestre et Rad[ulfo] de Wincaestre et Walter[o] de Musters et Unspac et Walter[o] de Lundonia et Rad[ulfo] de Musters
Markups
Names Markup:
Rann[ulfus] Dunelmensis episcopusname omnibus suis successoribus et parrochianis sancti Cuthberti tam presentibus quam successuris salutem et benedictionem Sciatis uos qui presentes estis sciant et posteri uestri quod ego Rann[ulfus] episcopusname eandem libertatem ecclesie sancte Mariename et sancti Cuthberti et monachisname in eadem ecclesianame deo seruientibus do et concedo quam eadem ecclesianame et fratresname in eadem commorantes habuerant ea die qua ad episcopatum Dunelmensem dei gratia non meis meritis consecratus sum tam in ecclesiis quam in uillis et in terris et in siluis et in aquis et in omnibus aliis rebus quibus predicti fratres eadem die saisiti et inuestiti erant Ea uero omnia que eis uoluntate et cupiditate mea abstuleram sciatis me eisdem inperpetuum possidenda mali facti penitens et misericordiam querens super altare sancti Cuthberti per anulum reddidisse Concessi etiam prioriname et eis ut ad dispositionem rerum suarum liberam in omnibus habeant facultatem et nullus eis super hoc queso sit molestus sed in his et in omnibus aliis q[ue] eis teste deo concessi plenam ex integro habeant potestatem Test[ibus] Robert[o] archidiacon[o]name et Rann[ulfo] archidiacononame et Osbert[o] nepo[te] episcopiname et Roger[o] Coisn[eriis]name et Petr[o] de Humetname et Johann[e] de Amunda uill[a]name et Willelm[o] fili[o] Rannulfiname et Loher[ingo]name et Willelm[o] camer[ario]name et Robert[o] nep[ote] episcopiname et Ansk[etillo] de Wigrecaestrename et Rad[ulfo] de Wincaestrename et Walter[o] de Mustersname et Unspacname et Walter[o] de Lundonianame et Rad[ulfo] de Mustersname