Charter Document - 01552033

Charter Document - 01552033


Charter Number: 01552033
Cartulary Title: The Priory of Hexham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation
Date: 1310
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 7 (f103v)

Charter:

In Dei nomine amen Olim nos Willelmus permissione Divina Ebor archiepiscopus Anglie primas ex officii nostri debito monasterium Sancti Andree de Hextildesham nobis pleno jure subjectum tam in capite quam in membris visitantes comperimus quod religiosi viri Prior et Conventus monasterii predicti ecclesiam parochialem de Hextildesham cum capellis Sancti Johannis de Lega Sancte Marie de Hextildesham Sancti Oswaldi Byngefeld et Alwenton in quibus ecclesia et capellis non sunt vicarie perpetue ordinate aut vicarii instituti infra jurisdictionem nostram de Hextildesham contra jus commune possident atque tenent Nos itaque super premissis volentes procedere contra eos mandavimus et fecimus ipsos coram nobis ad judicium evocari ad proponendum et ostendendum jus speciale si quod super premissis habebant Parte vero ipsorum religiosorum coram nobis in judicio comparente objectis et expositis capitulis liteque legitime contestata necnon de calumpnia et de veritate dicenda prestito juramento productis per partem eandem testibus et eis in forma juris admissis juratis et examinatis eorumque attestationibus publicatis nonnullis etiam literis tam Apostolicis quam predecessorum nostrorum et capituli ecclesie nostre Ebor ac quam plurimis aliis autenticis et publicis instrumentis exhibitis seu productis prefixo quoque termino competente ad proponendum et introducendum omnia quibus uti volebat pars predicta et demum in facto concluso ac ad diffinitivam sententiam audiendam certo termino assignato nos processum predictum et omnia exhibita et producta examinavimus et examinari fecimus diligenter Auditis igitur et plenius intellectis meritis negotii supradicti de juris peritorum nobis assidentium consilio Christi nomine invocato dictam ecclesiam de Hextildesham cum supradictis capellis et omnibus pertinentiis ejusdem prefatis religiosis et eorum monasterio fuisse et esse canonice concessam et assignatam in usus proprios possidendam eosque religiosos ipsam ut premissum est licite atque juste tenere et in prefata ecclesia de Hextildesham omni predictis capellis posse et debere per presbiteros stipendiarios absque alia taxatione seu ordinatione vicarie congrue deservire ac super premissis omnibus sufficienter munitos esse et super eis in posterum imp non debere pronuntiamus et declaramus eosdem religiosos et eorum monasterium super premissis omnibus et singulis sententialiter absolventes Lecta lata et in scriptis pronuntiata fuit ista sententia per nos archiepiscopum supradictum presente parte religiosorum predictorum apud Scroby decimo quarto die mensis Novembris anno gratie millesimo tres centesimo decimo et pontificatus nostri quinto